Header
Nihil cum amicitia possum comparare; di hominibus nihil melius dant. Pecuniam alii malunt; alii, corpora sana; alii, famam gloriamque; alii, voluptates--sed hi viri nimium errant, quoniam illa sunt incerta et ex fortuna veniunt, non ex sapientia. Amicitia enim ex sapientia et amore et moribus bonis et virtute venit; sine virtute amicitia non potest esse. Si nullos amicos habes, habes vitam tyranni; si invenies amicum verum, vita tua erit beata.
Headline
Et cum oratis non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum in abscondito; et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi . . . Sic ergo vos orabitis: Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.
. . . more